WITIKINDUS I

WITIKINDUS I
WITIKINDUS I.
filius Wernekini Saxonum Regis, evius stirpem aliqui a Sighardo, uno ex Hengisti posteritate, Saxonum Rege, auspicantur: bella patris, cum Albione patruele, contra Carolum M. continuavit, donec hi ambo potentiae maiori cessêre, ad obsequium et findem adducti A. C. 785. Duravit autem bellum hoc Saxonicum Caroli M. 32. annos, ut in historia huius Imperatoris legere est. Frater Witikindi Bruno nuncupatur, ex quo nonnulli Guelfos Comites Altorfii et Duces Bavariae, ex Guelfis autem Zollerio-Brandeburgicos: alii ex ipso Imperatores Saxonicos Ottones deducunt. Qui vero de Ottonum origine aliter sentiunt, constituunt Witikindum Wigberti, et Witkindi Iunioris, de quo vide infra: Wigbertum autem Walperti et Brunonis, patrem, Hic Bruno illis Ottonum sator est, Walpertus vero Dux Angriae et Comes Ringelhmii fuit: pater Theodorici, itidem Ringelhemii Comitis, qui per filium Immodum Sabaudorum, per Witikindum Ferrariensium, per Theodoricum Marchionum Brandeburgicorum veterum, per Regimbertum autem Oldenburgiorum Comitum auctor fuisse perhibetur. Coeterum, Witekindum non Saxonum, sed Angrivariorum tantum atque WEstphalorum Ducem, nec hereditariô quidem iure fuisse; docet H. Conringius ad Lampad. de Rep. Rom. Germ. Part. 3. c. 5. Et iam prius observârunt alii, nou semper Regis neque Ducis aliôve nomine regiô minore, Witikindum hunc a Scriptoribus appellatum esse: hau forte incommode conciliandis, si, quod Crantzius fert, Saxoniam tum XII. Proceres ???lternis vicibus administravêre, ex quibus, ingruente forte bellô, Rex delectus, quem series provinciae gubernandae contigerat, imperium militare non ante postiturus, quam positis armis pax rediisset. Atque hanc sortem Witikindo obvenisse, cum arma Saxoniae Carolus M. inferret: eique, licet victo, mansisse tamen benignitate victoris in terras suas, Angrivariam saltem, Imperium, uti videre est apud Tob. Pfannerum, de praecip. Germ. Princ. gentibus, c. 2. qui idem post Udonem rectorem a Carolo M. impositum Holsatis, Stormaris atque Dietmarsis, Witikindeos praecipue, donec Billingiani et hîc et in Saxonia succederent, addit, c. 11. Adde praedictis de hoc celebri Saxonum Duce, B. Rhenanum, Rerum German. Nov. Antiq. l. 2. ibique Notas Cl. Ottonis ICti, p. 281.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • WITIKINDUS II — WITIKINDUS II. cognomine Iunior, filius Witikmdi I. Wittebergam et Wethinum condidit; Soraborum, contra quos Carolo Magno militaverat, Burggravius fuit, et Dominus, de Budsez; Pater Dietgremi, et ut quidam volunt. Witikindi III. quorum ille… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WITIKINDUS — filius Theodorici Ringelhemii Comitis, qui Witikindi I. ex Wigberto filio et Walperto nepote, pronepos fuit, Fertatiensium, (an Montferratensium, quos cum Cevae, Savonae, Salutiarum et Finalii Marchionibus, ex quodam Almaro Saxone natos narrant)… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WITIKINDUS III — WITIKINDUS III. iuxta eorum, qui Capetinos Galliae Reges a Saxonibus arcessunt, sententiam, filius Witikindi II. in Galiam profectus, per filium suum Robertum huic regno Reges dedisse dicitur …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANDACHARIUS seu HADWACKER vel ODOACER — ANDACHARIUS, seu HADWACKER, vel ODOACER unus ex filiis Hengisti, (qui A. C. 449. Britanniam occupatam de gentis suae nomine, Angliam vocavit) in Germania, stemma produxisse fertur, per illos posteros, Hadvigatum, Hildericum, Bodicum, Bertholdum,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Gleichen (Adelsgeschlecht) — Stammwappen der Grafen von Gleichen nach dem Scheiblerschen Wappenbuch …   Deutsch Wikipedia

  • Gleichen (Grafengeschlecht) — Wappen der Grafen von Gleichen Die Grafen von Gleichen waren ein Grafengeschlecht aus Thüringen. Inhaltsverzeichnis 1 Abstammung 2 Geschichte …   Deutsch Wikipedia

  • Grafen von Gleichen — Wappen der Grafen von Gleichen Die Grafen von Gleichen waren ein Grafengeschlecht aus Thüringen. Inhaltsverzeichnis 1 Abstammung 2 Geschichte …   Deutsch Wikipedia

  • Grafschaft Gleichen — Wappen der Grafen von Gleichen Die Grafen von Gleichen waren ein Grafengeschlecht aus Thüringen. Inhaltsverzeichnis 1 Abstammung 2 Geschichte …   Deutsch Wikipedia

  • ANGRIA — Westphaliae pars, ubi nati Hengistus, et Horsus; Sepultus autem Witikindus Dux, Saxo ille percelebris, cum quo Carol. M. tamdin dimicavit, Christianus tandem effectus. Nic. Llotdius. Huic Witikindo nepotem ex Wigperto filio Walpertum, Ducem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BACULUS — I. BACULUS Graece βακτηρίκ, non tam sceptrum, quam Virga Regum, Regiminis insigne et τῆς ἀρχῆς σύμβολον, etiam extremâ Graeciâ, fuit, teste Pachymere, quam Δικανικίου appellatione, in Magistratibus, non semel donat Codinus de Officiis Aulae… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”